HUSSITAE

HUSSITAE
HUSSITAE
in Bohemia dicti, qui, Ioh. Husso doctore, Evangelii doctrinam amplexi, Sec. 15. ab adversariis dira saepe sunt passi. Illorum antesignanus Ioh. Zisca, undecies victor cum Sigismundo pugnavit, post ipsum Procop. Holy, strenue rem gessit; agnoscente Conc. Basil. sess. 3. Bohemiam occulto Dei iudicio bello pluries attentatam, superari non potuisse. Tandem Bohemiam restituêre Sigismundo, admittenti 4. articulos, qui Compactata dicti, Latine, Germanice et Bohemice promulgatisunt, ac marmori aureis literis inscriptum: Bohemos, communicantes sub duplici specie panis et vini, esse legitimos et germanos Catholicae Eccl. filios. In Poloniam mox diffusi sunt, ubi Disputatione cum Hussitis institutâ, A. C. 1431. Iagielo Rex adeo motus est, ut Ministrum Evangelicum ex Bohemia evocaverit, cumque saepius in occluso conclavi audierit, maxime propinquam sentiens mottem. Regina quoque Hedvigis Biblia S. in linguam Polonicam transferri curavit, seduloque, legit, etc. Fratres etiam dicti: quorum reliquiae in Polonia, collimitioque Silesiae et regnorum adiacentium, adhuc superstites. Lasicius de gestis Fratrum. e m. s. Daubrav. in Hist. Boh. Camerar. in Hist. Fratrum. Cochlaeus in Histor. Huss. Laet. etc. Vide Iohannes Hussus Addo hîc saltem, quod post mortem Ziscae, in duas illis factiones divisis, quarum una Ducem sibi creavit Procopium Magnum; ceteri, nullum inveniri posse dictitantes, qui iure Ziscae succederet, se Orphanos appellavêre: multum ex his dissidiis detrimenti causa ipsorum cepit. Georg. Horn. Orb. Imp. Penitus tamen exstingui non potuêre, usque ad A. C. 1630. quo toto Regno pulsi Hussitae in vicinis regionibus latebras petiêre. Vide quoque in vocibus Calixtini, Fratres etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”